Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 33

Et petram scandali.Petra dicitur ante politionem et lapis post politionem. Politio autem Christi, passio fuit, qua infirmitatis miseriam deposuit. Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quo tempore scandalizati sunt Judaei irascentes et indignantes, quia se Filium Dei faceret. Lapis per politionem, Christus in passione, quando iidem Judaei maxime offenderunt, et excaecati sunt; Deum non esse credentes quem mortuum videbant.Non confundetur.AUG.Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam quae ex lege est, quamvis sit bona lex, sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data a Deo. Ita enim non confundetur.
(* Traductions européennes)